Isaiah 28

ID. Huc usque ad consummationem mundi, etc., usque ad nec poenitentiae fructum salutis habuit. Gethsemani fertilitate frugum, per eam erat eis ascensus in civitatem, et ibi figebant aliqui, ludi causa, tentoria dum in civitate morabantur. . ID. Secundum prophetiam, cum Dominus, etc., usque ad Scribae enim et Pharisaei vino et sicera inebriati sunt. ID. Non leguntur bella Ezechiae, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judaei spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt. . Dum Scripturarum non digerunt cibos, nec corpori faciunt vitales, sed immaturos et fetentes egerunt, ut in eis Dominus nullum inveniat locum. Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: I Cor. 3.. ID. Quasi dicat. Vos non potestis doceri, quia irridentes prophetas per quos praedicit Dominus vobis mala superventura, ut poenitentiam agatis et liberemini; opponitis, quasi dicat: O Propheta, praecipe quod vis, minare quae vis; haec tamen non eveniunt quae minaris. Quasi dicat: Malo vestro haec dicitis, quia non praenuntiabit vobis Dominus amodo mala, sed statim inferet. Et hoc est: etc. . . . Philisthaeos congregatos superveniens David auxilio Domini, divisit vivos a mortuis et perversa loca dispersit; unde locus ille Baalphrasim nomen accepit. ID. Opus proprium Dei est misereri, parcere, condonare. Non suum, sed alienum est, irasci, punire. GREG. In mundum veniet, ut faciat opus suum, scilicet ut redimat genus humanum; sed ab ipso est alienum opus ejus; non convenit enim Deitati conspui, flagellari, crucifigi. . HIER. Pius et misericors Deus genus humanum, ut fructum boni operis afferat, arat ut agricola vomere praedicationis, proscindit verbere tribulationis, nunc peste, nunc captivitate corrigit; et hoc est: etc. Gith et cyminum quae in virga excutiuntur, etc., usque ad clavem scientiae habentes. .
Copyright information for VulgGlossa